monumenta.ch > Plinius > sectio 184

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 184
{LX} omnia autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix vocatur, omnium, quae seruntur nascunturque, fortissimum; tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a terra, maxime iuxta aquas.